Caput XVLiber Genesis
- 1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens : Noli timere, Abram : ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis.
- 2 Dixitque Abram : Domine Deus, quid dabis mihi ? ego vadam absque liberis, et filius procuratoris domus meæ iste Damascus Eliezer.
- 3 Addiditque Abram : Mihi autem non dedisti semen, et ecce vernaculus meus, hæres meus erit.
- 4 Statimque sermo Domini factus est ad eum, dicens : Non erit hic hæres tuus, sed qui egredietur de utero tuo, ipsum habebis hæredem.
- 5 Eduxitque eum foras, et ait illi : Suscipe cælum, et numera stellas, si potes. Et dixit ei : Sic erit semen tuum.
- 6 Credidit Abram Deo, et reputatum est illi ad justitiam.
- 7 Dixitque ad eum : Ego Dominus qui eduxi te de Ur Chaldæorum ut darem tibi terram istam, et possideres eam.
- 8 At ille ait : Domine Deus, unde scire possum quod possessurus sim eam ?
- 9 Et respondens Dominus : Sume, inquit, mihi vaccam trienem, et capram trimam, et arietem annorum trium, turturem quoque et columbam.
- 10 Qui tollens universa hæc, divisit ea per medium, et utrasque partes contra se altrinsecus posuit ; aves autem non divisit.
- 11 Descenderuntque volucres super cadavera, et abigebat eas Abram.
- 12 Cumque sol occumberet, sopor irruit super Abram, et horror magnus et tenebrosus invasit eum.
- 13 Dictumque est ad eum : Scito prænoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua, et subjicient eos servituti, et affligent quadringentis annis.
- 14 Verumtamen gentem, cui servituri sunt, ego judicabo : et post hæc egredientur cum magna substantia.
- 15 Tu autem ibis ad patres tuos in pace, sepultus in senectute bona.
- 16 Generatione autem quarta revertentur huc : necdum enim completæ sunt iniquitates Amorrhæorum usque ad præsens tempus.
- 17 Cum ergo occubuisset sol, facta est caligo tenebrosa, et apparuit clibanus fumans, et lampas ignis transiens inter divisiones illas.
- 18 In illo die pepigit Dominus fdus cum Abram, dicens : Semini tuo dabo terram hanc a fluvio Ægypti usque ad fluvium magnum Euphraten,
- 19 Cinæos, et Cenezæos, Cedmonæos,
- 20 et Hethæos, et Pherezæos, Raphaim quoque,
- 21 et Amorrhæos, et Chananæos, et Gergesæos, et Jebusæos.