Caput XLiber Genesis
- 1Hæ sunt generationes filiorum Noë, Sem, Cham et Japheth : natique sunt eis filii post diluvium.
- 2 Filii Japheth : Gomer, et Magog, et Madai, et Javan, et Thubal, et Mosoch, et Thiras.
- 3 Porro filii Gomer : Ascenez et Riphath et Thogorma.
- 4 Filii autem Javan : Elisa et Tharsis, Cetthim et Dodanim.
- 5 Ab his divisæ sunt insulæ gentium in regionibus suis, unusquisque secundum linguam suam et familias suas in nationibus suis.
- 6 Filii autem Cham : Chus, et Mesraim, et Phuth, et Chanaan.
- 7 Filii Chus : Saba, et Hevila, et Sabatha, et Regma, et Sabatacha. Filii Regma : Saba et Dadan.
- 8 Porro Chus genuit Nemrod : ipse cpit esse potens in terra,
- 9 et erat robustus venator coram Domino. Ob hoc exivit proverbium : Quasi Nemrod robustus venator coram Domino.
- 10 Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar.
- 11 De terra illa egressus est Assur, et ædificavit Niniven, et plateas civitatis, et Chale.
- 12 Resen quoque inter Niniven et Chale : hæc est civitas magna.
- 13 At vero Mesraim genuit Ludim, et Anamim et Laabim, Nephthuim,
- 14 et Phetrusim, et Chasluim : de quibus egressi sunt Philisthiim et Caphtorim.
- 15 Chanaan autem genuit Sidonem primogenitum suum. Hethæum,
- 16 et Jebusæum, et Amorrhæum, Gergesæum,
- 17 Hevæum, et Aracæum : Sinæum,
- 18 et Aradium, Samaræum, et Amathæum : et post hæc disseminati sunt populi Chananæorum.
- 19 Factique sunt termini Chanaan venientibus a Sidone Geraram usque Gazam, donec ingrediaris Sodomam et Gomorrham, et Adamam, et Seboim usque Lesa.
- 20 Hi sunt filii Cham in cognationibus, et linguis, et generationibus, terrisque et gentibus suis.
- 21 De Sem quoque nati sunt, patre omnium filiorum Heber, fratre Japheth majore.
- 22 Filii Sem : Ælam, et Assur, et Arphaxad, et Lud, et Aram.
- 23 Filii Aram : Us, et Hul, et Gether, et Mes.
- 24 At vero Arphaxad genuit Sale, de quo ortus est Heber.
- 25 Natique sunt Heber filii duo : nomen uni Phaleg, eo quod in diebus ejus divisa sit terra : et nomen fratris ejus Jectan.
- 26 Qui Jectan genuit Elmodad, et Saleph, et Asarmoth, Jare,
- 27 et Aduram, et Uzal, et Decla,
- 28 et Ebal, et Abimaël, Saba,
- 29 et Ophir, et Hevila, et Jobab : omnes isti, filii Jectan.
- 30 Et facta est habitatio eorum de Messa pergentibus usque Sephar montem orientalem.
- 31 Isti filii Sem secundum cognationes, et linguas, et regiones in gentibus suis.
- 32 Hæ familiæ Noë juxta populos et nationes suas. Ab his divisæ sunt gentes in terra post diluvium.