Caput XXXVLiber Exodus
- 1Igitur congregata omni turba filiorum Israël, dixit ad eos : Hæc sunt quæ jussit Dominus fieri.
- 2 Sex diebus facietis opus : septimus dies erit vobis sanctus, sabbatum, et requies Domini : qui fecerit opus in eo, occidetur.
- 3 Non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati.
- 4 Et ait Moyses ad omnem catervam filiorum Israël : Iste est sermo quem præcepit Dominus, dicens :
- 5 Separate apud vos primitias Domino. Omnis voluntarius et prono animo offerat eas Domino : aurum et argentum, et æs,
- 6 hyacinthum et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum, pilos caprarum,
- 7 pellesque arietum rubricatas, et janthinas, ligna setim,
- 8 et oleum ad luminaria concinnanda, et ut conficiatur unguentum, et thymiama suavissimum,
- 9 lapides onychinos, et gemmas ad ornatum superhumeralis et rationalis.
- 10 Quisque vestrum sapiens est, veniat, et faciat quod Dominus imperavit :
- 11 tabernaculum scilicet, et tectum ejus, atque operimentum, annulos, et tabulata cum vectibus, paxillos, et bases :
- 12 arcam et vectes, propitiatorium, et velum, quod ante illud oppanditur :
- 13 mensam cum vectibus et vasis, et propositionis panibus :
- 14 candelabrum ad luminaria sustentanda, vasa illius et lucernas, et oleum ad nutrimenta ignium :
- 15 altare thymiamatis, et vectes, et oleum unctionis et thymiama ex aromatibus : tentorium ad ostium tabernaculi :
- 16 altare holocausti, et craticulam ejus æneam cum vectibus et vasis suis : labrum et basim ejus :
- 17 cortinas atrii cum columnis et basibus, tentorium in foribus vestibuli,
- 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis :
- 19 vestimenta, quorum usus est in ministerio sanctuarii, vestes Aaron pontificis ac filiorum ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.
- 20 Egressaque omnis multitudo filiorum Israël de conspectu Moysi,
- 21 obtulerunt mente promptissima atque devota primitias Domino, ad faciendum opus tabernaculi testimonii. Quidquid ad cultum et ad vestes sanctas necessarium erat,
- 22 viri cum mulieribus præbuerunt, armillas et inaures, annulos et dextralia : omne vas aureum in donaria Domini separatum est.
- 23 Si quis habebat hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, byssum et pilos caprarum, pelles arietum rubricatas, et janthinas,
- 24 argenti, ærisque metalla, obtulerunt Domino, lignaque setim in varios usus.
- 25 Sed et mulieres doctæ, quæ neverant, dederunt hyacinthum, purpuram, et vermiculum, ac byssum,
- 26 et pilos caprarum, sponte propria cuncta tribuentes.
- 27 Principes vero obtulerunt lapides onychinos, et gemmas ad superhumerale et rationale,
- 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda, et ad præparandum unguentum, ac thymiama odoris suavissimi componendum.
- 29 Omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria, ut fierent opera, quæ jusserat Dominus per manum Moysi. Cuncti filii Israël voluntaria Domino dedicaverunt.
- 30 Dixitque Moyses ad filios Israël : Ecce, vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri, filii Hur de tribu Juda,
- 31 implevitque eum spiritu Dei, sapientia et intelligentia, et scientia et omni doctrina,
- 32 ad excogitandum, et faciendum opus in auro, et argento, et ære,
- 33 sculpendisque lapidibus, et opere carpentario, quidquid fabre adinveniri potest,
- 34 dedit in corde ejus : Ooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan :
- 35 ambos erudivit sapientia, ut faciant opera abietarii, polymitarii, ac plumarii, de hyacintho ac purpura, coccoque bis tincto, et bysso, et texant omnia, ac nova quæque reperiant.