Caput XLiber Esther
- 1Rex vero Assuerus omnem terram et cunctas maris insulas fecit tributarias :
- 2 cujus fortitudo et imperium, et dignitas atque sublimitas, qua exaltavit Mardochæum, scripta sunt in libris Medorum, atque Persarum :
- 3 et quomodo Mardochæus judaici generis secundus a rege Assuero fuerit, et magnus apud Judæos, et acceptabilis plebi fratrum suorum, quærens bona populo suo, et loquens ea quæ ad pacem seminis sui pertinerent.
- 4 Dixitque Mardochæus : A Deo facta sunt ista.
- 5 Recordatus sum somnii quod videram, hæc eadem significantis : nec eorum quidquam irritum fuit.
- 6 Parvus fons, qui crevit in fluvium, et in lucem solemque conversus est, et in aquas plurimas redundavit : Esther est quam rex accepit uxorem, et voluit esse reginam.
- 7 Duo autem dracones : ego sum, et Aman.
- 8 Gentes, quæ convenerant : hi sunt, qui conati sunt delere nomen Judæorum.
- 9 Gens autem mea Israël est, quæ clamavit ad Dominum, et salvum fecit Dominus populum suum : liberavitque nos ab omnibus malis, et fecit signa magna atque portenta inter gentes :
- 10 et duas sortes esse præcepit, unam populi Dei, et alteram cunctarum gentium.
- 11 Venitque utraque sors in statutum ex illo jam tempore diem coram Deo universis gentibus :
- 12 et recordatus est Dominus populi sui, ac misertus est hæreditatis suæ.
- 13 Et observabuntur dies isti in mense Adar quartadecima et quintadecima die ejusdem mensis, cum omni studio et gaudio, in unum ctum populi congregati, in cunctas deinceps generationes populi Israël.