Caput IEpistola B. Pauli Apostoli ad Ephesios
- 1Paulus Apostolus Jesu Christi per voluntatem Dei, omnibus sanctis qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Jesu.
- 2 Gratia vobis, et pax a Deo Patre nostro, et Domino Jesu Christo.
- 3 Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in cælestibus in Christo,
- 4 sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in caritate.
- 5 Qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum : secundum propositum voluntatis suæ,
- 6 in laudem gloriæ gratiæ suæ, in qua gratificavit nos in dilecto Filio suo.
- 7 In quo habemus redemptionem per sanguinem ejus, remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus,
- 8 quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia :
- 9 ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ, secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo,
- 10 in dispensatione plenitudinis temporum, instaurare omnia in Christo, quæ in cælis et quæ in terra sunt, in ipso ;
- 11 in quo etiam et nos sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ :
- 12 ut simus in laudem gloriæ ejus nos, qui ante speravimus in Christo ;
- 13 in quo et vos, cum audissetis verbum veritatis, Evangelium salutis vestræ, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,
- 14 qui est pignus hæreditatis nostræ, in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriæ ipsius.
- 15 Propterea et ego audiens fidem vestram, quæ est in Domino Jesu, et dilectionem in omnes sanctos,
- 16 non cesso gratias agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis :
- 17 ut Deus Domini nostri Jesu Christi, Pater gloriæ, det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus,
- 18 illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus, et quæ divitiæ gloriæ hæreditatis ejus in sanctis,
- 19 et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus,
- 20 quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in cælestibus :
- 21 supra omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc sæculo, sed etiam in futuro.
- 22 Et omnia subjecit sub pedibus ejus : et ipsum dedit caput supra omnem ecclesiam,
- 23 quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur.