Ad textum

Caput VILiber Ecclesiastes

  1. 1Est et aliud malum quod vidi sub sole, et quidem frequens apud homines :
  2. 2 vir cui dedit Deus divitias, et substantiam, et honorem, et nihil deest animæ suæ ex omnibus quæ desiderat ; nec tribuit ei potestatem Deus ut comedat ex eo, sed homo extraneus vorabit illud : hoc vanitas et miseria magna est.
  3. 3 Si genuerit quispiam centum liberos, et vixerit multos annos, et plures dies ætatis habuerit, et anima illius non utatur bonis substantiæ suæ, sepulturaque careat : de hoc ergo pronuntio quod melior illo sit abortivus.
  4. 4 Frustra enim venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus.
  5. 5 Non vidit solem, neque cognovit distantiam boni et mali.
  6. 6 Etiam si duobus millibus annis vixerit, et non fuerit perfruitus bonis, nonne ad unum locum properant omnia ?
  7. 7 Omnis labor hominis in ore ejus ; sed anima ejus non implebitur.
  8. 8 Quid habet amplius sapiens a stulto ? et quid pauper, nisi ut pergat illuc ubi est vita ?
  9. 9 Melius est videre quod cupias, quam desiderare quod nescias. Sed et hoc vanitas est, et præsumptio spiritus.
  10. 10 Qui futurus est, jam vocatum est nomen ejus ; et scitur quod homo sit, et non possit contra fortiorem se in judicio contendere.
  11. 11 Verba sunt plurima, multamque in disputando habentia vanitatem.