Caput IVLiber Ecclesiastes
- 1Verti me ad alia, et vidi calumnias quæ sub sole geruntur, et lacrimas innocentium, et neminem consolatorem, nec posse resistere eorum violentiæ, cunctorum auxilio destitutos,
- 2 et laudavi magis mortuos quam viventes ;
- 3 et feliciorem utroque judicavi qui necdum natus est, nec vidit mala quæ sub sole fiunt.
- 4 Rursum contemplatus sum omnes labores hominum, et industrias animadverti patere invidiæ proximi ; et in hoc ergo vanitas et cura superflua est.
- 5 Stultus complicat manus suas, et comedit carnes suas, dicens :
- 6 Melior est pugillus cum requie, quam plena utraque manus cum labore et afflictione animi.
- 7 Considerans, reperi et aliam vanitatem sub sole.
- 8 Unus est, et secundum non habet, non filium, non fratrem, et tamen laborare non cessat, nec satiantur oculi ejus divitiis ; nec recogitat, dicens : Cui laboro, et fraudo animam meam bonis ? In hoc quoque vanitas est et afflictio pessima.
- 9 Melius est ergo duos esse simul quam unum ; habent enim emolumentum societatis suæ.
- 10 Si unus ceciderit, ab altero fulcietur. Væ soli, quia cum ceciderit, non habet sublevantem se.
- 11 Et si dormierint duo, fovebuntur mutuo ; unus quomodo calefiet ?
- 12 Et si quispiam prævaluerit contra unum, duo resistunt ei ; funiculus triplex difficile rumpitur.
- 13 Melior est puer pauper et sapiens, rege sene et stulto, qui nescit prævidere in posterum.
- 14 Quod de carcere catenisque interdum quis egrediatur ad regnum ; et alius, natus in regno, inopia consumatur.
- 15 Vidi cunctos viventes qui ambulant sub sole cum adolescente secundo, qui consurget pro eo.
- 16 Infinitus numerus est populi omnium qui fuerunt ante eum, et qui postea futuri sunt non lætabuntur in eo ; sed et hoc vanitas et afflictio spiritus.
- 17 Custodi pedem tuum ingrediens domum Dei, et appropinqua ut audias. Multo enim melior est obedientia quam stultorum victimæ, qui nesciunt quid faciunt mali.