Caput XIVLiber Deuteronomii
- 1Filii estote Domini Dei vestri : non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo :
- 2 quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quæ sunt super terram.
- 3 Ne comedatis quæ immunda sunt.
- 4 Hoc est animal quod comedere debetis : bovem, et ovem, et capram,
- 5 cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, camelopardalum.
- 6 Omne animal, quod in duas partes findit ungulam, et ruminat, comedetis.
- 7 De his autem, quæ ruminant, et ungulam non findunt, comedere non debetis, ut camelum, leporem, chrogryllum : hæc, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.
- 8 Sus quoque, quoniam dividat ungulam et non ruminat, immunda erit. Carnibus eorum non vescemini, et cadavera non tangetis.
- 9 Hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis : quæ habent pinnulas et squamas, comedite :
- 10 quæ absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt.
- 11 Omnes aves mundas comedite.
- 12 Immundas ne comedatis : aquilam scilicet, et gryphem, et haliæetum,
- 13 ixion et vulturem ac milvum juxta genus suum :
- 14 et omne corvini generis,
- 15 et struthionem, ac noctuam, et larum, atque accipitrem juxta genus suum :
- 16 herodium ac cygnum, et ibin,
- 17 ac mergulum, porphyrionem, et nycticoracem,
- 18 onocrotalum, et charadrium, singula in genere suo : upupam quoque et vespertilionem.
- 19 Et omne quod reptat et pennulas habet, immundum erit, et non comedetur.
- 20 Omne quod mundum est, comedite.
- 21 Quidquid autem morticinum est, ne vescamini ex eo. Peregrino, qui intra portas tuas est, da ut comedat, aut vende ei : quia tu populus sanctus Domini Dei tui es. Non coques hædum in lacte matris suæ.
- 22 Decimam partem separabis de cunctis fructibus tuis qui nascuntur in terra per annos singulos,
- 23 et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit, ut in eo nomen illius invocetur, decimam frumenti tui, et vini, et olei, et primogenita de armentis et ovibus tuis : ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.
- 24 Cum autem longior fuerit via, et locus quem elegerit Dominus Deus tuus, tibique benedixerit, nec potueris ad eum hæc cuncta portare,
- 25 vendes omnia, et in pretium rediges, portabisque manu tua, et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus :
- 26 et emes ex eadem pecunia quidquid tibi placuerit, sive ex armentis, sive ex ovibus, vinum quoque et siceram, et omne quod desiderat anima tua : et comedes coram Domino Deo tuo, et epulaberis tu et domus tua :
- 27 et Levites qui intra portas tuas est, cave ne derelinquas eum, quia non habet aliam partem in possessione tua.
- 28 Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore, et repones intra januas tuas.
- 29 Venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus et vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur : ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris.