Caput VIIICanticum Canticorum Salomonis
- 1Quis mihi det te fratrem meum, sugentem ubera matris meæ, ut inveniam te foris, et deosculer te, et jam me nemo despiciat ?
- 2 Apprehendam te, et ducam in domum matris meæ : ibi me docebis, et dabo tibi poculum ex vino condito, et mustum malorum granatorum meorum.
- 3 Læva ejus sub capite meo, et dextera illius amplexabitur me.
- 4 <Sponsus>Adjuro vos, filiæ Jerusalem, ne suscitetis, neque evigilare faciatis dilectam, donec ipsa velit.
- 5 <Chorus>Quæ est ista quæ ascendit de deserto, deliciis affluens, innixa super dilectum suum ? <Sponsus>Sub arbore malo suscitavi te ; ibi corrupta est mater tua, ibi violata est genitrix tua.
- 6 <Sponsa>Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachium tuum, quia fortis est ut mors dilectio, dura sicut infernus æmulatio : lampades ejus lampades ignis atque flammarum.
- 7 Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam.
- 8 <Chorus Fratrum>Soror nostra parva, et ubera non habet ; quid faciemus sorori nostræ in die quando alloquenda est ?
- 9 Si murus est, ædificemus super eum propugnacula argentea ; si ostium est, compingamus illud tabulis cedrinis.
- 10 <Sponsa>Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens.
- 11 <Chorus Fratrum>Vinea fuit pacifico in ea quæ habet populos : tradidit eam custodibus ; vir affert pro fructu ejus mille argenteos.
- 12 <Sponsa>Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus.
- 13 <Sponsus>Quæ habitas in hortis, amici auscultant ; fac me audire vocem tuam.
- 14 <Sponsa>Fuge, dilecte mi, et assimilare capreæ, hinnuloque cervorum super montes aromatum.