Caput VICanticum Canticorum Salomonis
- 1<Sponsa>Dilectus meus descendit in hortum suum ad areolam aromatum, ut pascatur in hortis, et lilia colligat.
- 2 Ego dilecto meo, et dilectus meus mihi, qui pascitur inter lilia.
- 3 <Sponsus>Pulchra es, amica mea ; suavis, et decora sicut Jerusalem ; terribilis ut castrorum acies ordinata.
- 4 Averte oculos tuos a me, quia ipsi me avolare fecerunt. Capilli tui sicut grex caprarum quæ apparuerunt de Galaad.
- 5 Dentes tui sicut grex ovium quæ ascenderunt de lavacro : omnes gemellis ftibus, et sterilis non est in eis.
- 6 Sicut cortex mali punici, sic genæ tuæ, absque occultis tuis.
- 7 Sexaginta sunt reginæ, et octoginta concubinæ, et adolescentularum non est numerus.
- 8 Una est columba mea, perfecta mea, una est matris suæ, electa genetrici suæ. Viderunt eam filiæ, et beatissimam prædicaverunt ; reginæ et concubinæ, et laudaverunt eam.
- 9 Quæ est ista quæ progreditur quasi aurora consurgens, pulchra ut luna, electa ut sol, terribilis ut castrorum acies ordinata ?
- 10 <Sponsa>Descendi in hortum nucum, ut viderem poma convallium, et inspicerem si floruisset vinea, et germinassent mala punica.
- 11 Nescivi : anima mea conturbavit me, propter quadrigas Aminadab.
- 12 <Chorus>Revertere, revertere, Sulamitis ! revertere, revertere ut intueamur te.