Caput IVCanticum Canticorum Salomonis
- 1<Sponsus>Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad.
- 2 Dentes tui sicut greges tonsarum quæ ascenderunt de lavacro ; omnes gemellis ftibus, et sterilis non est inter eas.
- 3 Sicut vitta coccinea labia tua, et eloquium tuum dulce. Sicut fragmen mali punici, ita genæ tuæ, absque eo quod intrinsecus latet.
- 4 Sicut turris David collum tuum, quæ ædificata est cum propugnaculis ; mille clypei pendant ex ea, omnis armatura fortium.
- 5 Duo ubera tua sicut duo hinnuli, capreæ gemelli, qui pascuntur in liliis.
- 6 Donec aspiret dies, et inclinentur umbræ, vadam ad montem myrrhæ, et ad collem thuris.
- 7 Tota pulchra es, amica mea, et macula non est in te.
- 8 Veni de Libano, sponsa mea : veni de Libano, veni, coronaberis : de capite Amana, de vertice Sanir et Hermon, de cubilibus leonum, de montibus pardorum.
- 9 Vulnerasti cor meum, soror mea, sponsa ; vulnerasti cor meum in uno oculorum tuorum, et in uno crine colli tui.
- 10 Quam pulchræ sunt mammæ tuæ, soror mea sponsa ! pulchriora sunt ubera tua vino, et odor unguentorum tuorum super omnia aromata.
- 11 Favus distillans labia tua, sponsa ; mel et lac sub lingua tua : et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris.
- 12 Hortus conclusus soror mea, sponsa, hortus conclusus, fons signatus.
- 13 Emissiones tuæ paradisus malorum punicorum, cum pomorum fructibus, cypri cum nardo.
- 14 Nardus et crocus, fistula et cinnamomum, cum universis lignis Libani ; myrrha et aloë, cum omnibus primis unguentis.
- 15 Fons hortorum, puteus aquarum viventium, quæ fluunt impetu de Libano.
- 16 <Sponsa>Surge, aquilo, et veni, auster : perfla hortum meum, et fluant aromata illius.