Caput ICanticum Canticorum Salomonis
- 1<Sponsa>Osculetur me osculo oris sui ; quia meliora sunt ubera tua vino,
- 2 fragrantia unguentis optimis. Oleum effusum nomen tuum ; ideo adolescentulæ dilexerunt te.
- 3 <Chorus Adolescentularum>Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te.
- 4 <Sponsa>Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem, sicut tabernacula Cedar, sicut pelles Salomonis.
- 5 Nolite me considerare quod fusca sim, quia decoloravit me sol. Filii matris meæ pugnaverunt contra me ; posuerunt me custodem in vineis : vineam meam non custodivi.
- 6 Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie, ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum.
- 7 <Sponsus>Si ignoras te, o pulcherrima inter mulieres, egredere, et abi post vestigia gregum, et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum.
- 8 Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea.
- 9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis ; collum tuum sicut monilia.
- 10 Murenulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento.
- 11 <Sponsa>Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum.
- 12 Fasciculus myrrhæ dilectus meus mihi ; inter ubera mea commorabitur.
- 13 Botrus cypri dilectus meus mihi in vineis Engaddi.
- 14 <Sponsus>Ecce tu pulchra es, amica mea ! ecce tu pulchra es ! Oculi tui columbarum.
- 15 <Sponsa>Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus.
- 16 Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina.