Caput IIEpistola B. Pauli Apostoli ad Colossenses
- 1Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis, et pro iis qui sunt Laodiciæ, et quicumque non viderunt faciem meam in carne :
- 2 ut consolentur corda ipsorum, instructi in caritate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Patris et Christi Jesu :
- 3 in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et scientiæ absconditi.
- 4 Hoc autem dico, ut nemo vos decipiat in sublimitate sermonum.
- 5 Nam etsi corpore absens sum, sed spiritu vobiscum sum : gaudens, et videns ordinem vestrum, et firmamentum ejus, quæ in Christo est, fidei vestræ.
- 6 Sicut ergo accepistis Jesum Christum Dominum, in ipso ambulate,
- 7 radicati, et superædificati in ipso, et confirmati fide, sicut et didicistis, abundantes in illo in gratiarum actione.
- 8 Videte ne quis vos decipiat per philosophiam, et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum elementa mundi, et non secundum Christum :
- 9 quia in ipso inhabitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter :
- 10 et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis :
- 11 in quo et circumcisi estis circumcisione non manu facta in expoliatione corporis carnis, sed in circumcisione Christi :
- 12 consepulti ei in baptismo, in quo et resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.
- 13 Et vos cum mortui essetis in delictis, et præputio carnis vestræ, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta :
- 14 delens quod adversus nos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio, affigens illud cruci :
- 15 et expolians principatus, et potestates traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.
- 16 Nemo ergo vos judicet in cibo, aut in potu, aut in parte diei festi, aut neomeniæ, aut sabbatorum :
- 17 quæ sunt umbra futurorum : corpus autem Christi.
- 18 Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ,
- 19 et non tenens caput, ex quo totum corpus per nexus, et conjunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum Dei.
- 20 Si ergo mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi : quid adhuc tamquam viventes in mundo decernitis ?
- 21 Ne tetigeritis, neque gustaveritis, neque contrectaveritis :
- 22 quæ sunt omnia in interitum ipso usu, secundum præcepta et doctrinas hominum :
- 23 quæ sunt rationem quidem habentia sapientiæ in superstitione, et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.