Caput VProphetia Amos
- 1Audite verbum istud, quod ego levo super vos planctum : domus Israël cecidit, et non adjiciet ut resurgat.
- 2 Virgo Israël projecta est in terram suam, non est qui suscitet eam.
- 3 Quia hæc dicit Dominus Deus : Urbs de qua egrediebantur mille, relinquentur in ea centum ; et de qua egrediebantur centum, relinquentur in ea decem in domo Israël.
- 4 Quia hæc dicit Dominus domui Israël : Quærite me, et vivetis.
- 5 Et nolite quærere Bethel, et in Galgalam nolite intrare, et in Bersabee non transibitis, quia Galgala captiva ducetur, et Bethel erit inutilis.
- 6 Quærite Dominum, et vivite (ne forte comburatur ut ignis domus Joseph, et devorabit, et non erit qui extinguat Bethel :
- 7 qui convertitis in absinthium judicium, et justitiam in terra relinquitis) :
- 8 facientem Arcturum et Orionem, et convertentem in mane tenebras, et diem in noctem mutantem ; qui vocat aquas maris, et effundit eas super faciem terræ ; Dominus nomen est ejus :
- 9 qui subridet vastitatem super robustum, et depopulationem super potentem affert.
- 10 Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.
- 11 Idcirco, pro eo quod diripiebatis pauperem, et prædam electam tollebatis ab eo, domos quadro lapide ædificabitis, et non habitabitis in eis ; vineas plantabis amantissimas, et non bibetis vinum earum.
- 12 Quia cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra : hostes justi, accipientes munus, et pauperes deprimentes in porta.
- 13 Ideo prudens in tempore illo tacebit, quia tempus malum est.
- 14 Quærite bonum, et non malum, ut vivatis ; et erit Dominus Deus exercituum vobiscum, sicut dixistis.
- 15 Odite malum et diligite bonum, et constituite in porta judicium : si forte misereatur Dominus Deus exercituum reliquiis Joseph.
- 16 Propterea hæc dicit Dominus Deus exercituum, dominator : In omnibus plateis planctus ; et in cunctis quæ foris sunt, dicetur : Væ, væ ! et vocabunt agricolam ad luctum, et ad planctum eos qui sciunt plangere.
- 17 Et in omnibus vineis erit planctus, quia pertransibo in medio tui, dicit Dominus.
- 18 Væ desiderantibus diem Domini ! ad quid eam vobis ? Dies Domini ista, tenebræ, et non lux.
- 19 Quomodo si fugiat vir a facie leonis, et occurrat ei ursus ; et ingrediatur domum, et innitatur manu sua super parietem, et mordeat eum coluber.
- 20 Numquid non tenebræ dies Domini, et non lux ; et caligo, et non splendor in ea ?
- 21 Odi, et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem ctuum vestrorum.
- 22 Quod si obtuleritis mihi holocautomata, et munera vestra, non suscipiam ; et vota pinguium vestrorum non respiciam.
- 23 Aufer a me tumultum carminum tuorum ; et cantica lyræ tuæ non audiam.
- 24 Et revelabitur quasi aqua judicium, et justitia quasi torrens fortis.
- 25 Numquid hostias et sacrificium obtulistis mihi in deserto quadraginta annis, domus Israël ?
- 26 et portastis tabernaculum Moloch vestro, et imaginem idolorum vestrorum, sidus dei vestri, quæ fecistis vobis.
- 27 Et migrare vos faciam trans Damascum, dicit Dominus : Deus exercituum nomen ejus.