Caput VIIIActus Apostolorum
- 1Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos.
- 2 Curaverunt autem Stephanum viri timorati, et fecerunt planctum magnum super eum.
- 3 Saulus autem devastabat ecclesiam per domos intrans, et trahens viros ac mulieres, tradebat in custodiam.
- 4 Igitur qui dispersi erant pertransibant, evangelizantes verbum Dei.
- 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariæ, prædicabant illis Christum.
- 6 Intendebant autem turbæ his quæ a Philippo dicebantur, unanimiter audientes, et videntes signa quæ faciebat.
- 7 Multi enim eorum qui habebant spiritus immundos, clamantes voce magna exibant. Multi autem paralytici et claudi curati sunt.
- 8 Factum est ergo gaudium magnum in illa civitate.
- 9 Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magnus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum :
- 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum, dicentes : Hic est virtus Dei, quæ vocatur magna.
- 11 Attendebant autem eum : propter quod multo tempore magiis suis dementasset eos.
- 12 Cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei, in nomine Jesu Christi baptizabantur viri ac mulieres.
- 13 Tunc Simon et ipse credidit : et cum baptizatus esset, adhærebat Philippo. Videns etiam signa et virtutes maximas fieri, stupens admirabatur.
- 14 Cum autem audissent Apostoli qui erant Jerosolymis, quod recepisset Samaria verbum Dei, miserunt ad eos Petrum et Joannem.
- 15 Qui cum venissent, oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum :
- 16 nondum enim in quemquam illorum venerat, sed baptizati tantum erant in nomine Domini Jesu.
- 17 Tunc imponebant manus super illos, et accipiebant Spiritum Sanctum.
- 18 Cum vidisset autem Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus Sanctus, obtulit eis pecuniam,
- 19 dicens : Date et mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum Sanctum. Petrus autem dixit ad eum :
- 20 Pecunia tua tecum sit in perditionem : quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri.
- 21 Non est tibi pars neque sors in sermone isto : cor enim tuum non est rectum coram Deo.
- 22 Pnitentiam itaque age ab hac nequitia tua : et roga Deum, si forte remittatur tibi hæc cogitatio cordis tui.
- 23 In felle enim amaritudinis, et obligatione iniquitatis, video te esse.
- 24 Respondens autem Simon, dixit : Precamini vos pro me ad Dominum, ut nihil veniat super me horum quæ dixistis.
- 25 Et illi quidem testificati, et locuti verbum Domini, redibant Jerosolymam, et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant.
- 26 Angelus autem Domini locutus est ad Philippum, dicens : Surge, et vade contra meridianum, ad viam quæ descendit ab Jerusalem in Gazam : hæc est deserta.
- 27 Et surgens abiit. Et ecce vir Æthiops, eunuchus, potens Candacis reginæ Æthiopum, qui erat super omnes gazas ejus, venerat adorare in Jerusalem :
- 28 et revertebatur sedens super currum suum, legensque Isaiam prophetam.
- 29 Dixit autem Spiritus Philippo : Accede, et adjunge te ad currum istum.
- 30 Accurrens autem Philippus, audivit eum legentem Isaiam prophetam, et dixit : Putasne intelligis quæ legis ?
- 31 Qui ait : Et quomodo possum, si non aliquis ostenderit mihi ? Rogavitque Philippum ut ascenderet, et sederet secum.
- 32 Locus autem Scripturæ quem legebat, erat hic : Tamquam ovis ad occisionem ductus est : et sicus agnus coram tondente se, sine voce, sic non aperuit os suum.
- 33 In humilitate judicium ejus sublatum est. Generationem ejus quis enarrabit ? quoniam tolletur de terra vita ejus.
- 34 Respondens autem eunuchus Philippo, dixit : Obsecro te, de quo propheta dicit hoc ? de se, an de alio aliquo ?
- 35 Aperiens autem Philippus os suum, et incipiens a Scriptura ista, evangelizavit illi Jesum.
- 36 Et dum irent per viam, venerunt ad quamdam aquam : et ait eunuchus : Ecce aqua : quid prohibet me baptizari ?
- 37 Dixit autem Philippus : Si credis ex toto corde, licet. Et respondens ait : Credo Filium Dei esse Jesum Christum.
- 38 Et jussit stare currum : et descenderunt uterque in aquam, Philippus et eunuchus, et baptizavit eum.
- 39 Cum autem ascendissent de aqua, Spiritus Domini rapuit Philippum, et amplius non vidit eum eunuchus. Ibat autem per viam suam gaudens.
- 40 Philippus autem inventus est in Azoto, et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis, donec veniret Cæsaream.