Caput IVActus Apostolorum
- 1Loquentibus autem illis ad populum, supervenerunt sacerdotes, et magistratus templi, et sadducæi,
- 2 dolentes quod docerent populum, et annuntiarent in Jesu resurrectionem ex mortuis :
- 3 et injecerunt in eos manus, et posuerunt eos in custodiam in crastinum : erat enim jam vespera.
- 4 Multi autem eorum qui audierant verbum, crediderunt : et factus est numerus virorum quinque millia.
- 5 Factum est autem in crastinum, ut congregarentur principes eorum, et seniores, et scribæ, in Jerusalem :
- 6 et Annas princeps sacerdotum, et Caiphas, et Joannes, et Alexander, et quotquot erant de genere sacerdotali.
- 7 Et statuentes eos in medio, interrogabant : In qua virtute, aut in quo nomine fecistis hoc vos ?
- 8 Tunc repletus Spiritu Sancto Petrus, dixit ad eos : Principes populi, et seniores, audite :
- 9 si nos hodie dijudicamur in benefacto hominis infirmi, in quo iste salvus factus est,
- 10 notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.
- 11 Hic est lapis qui reprobatus est a vobis ædificantibus, qui factus est in caput anguli :
- 12 et non est in alio aliquo salus. Nec enim aliud nomen est sub cælo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.
- 13 Videntes autem Petri constantiam, et Joannis, comperto quod homines essent sine litteris, et idiotæ, admirabantur, et cognoscebant eos quoniam cum Jesu fuerant :
- 14 hominem quoque videntes stantem cum eis, qui curatus fuerat, nihil poterant contradicere.
- 15 Jusserunt autem eos foras extra concilium secedere : et conferebant ad invicem,
- 16 dicentes : Quid faciemus hominibus istis ? quoniam quidem notum signum factum est per eos omnibus habitantibus Jerusalem : manifestum est, et non possumus negare.
- 17 Sed ne amplius divulgetur in populum, comminemur eis ne ultra loquantur in nomine hoc ulli hominum.
- 18 Et vocantes eos, denuntiaverunt ne omnino loquerentur neque docerent in nomine Jesu.
- 19 Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos : Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate.
- 20 Non enim possumus quæ vidimus et audivimus non loqui.
- 21 At illi comminantes dimiserunt eos, non invenientes quomodo punirent eos propter populum : quia omnes clarificabant id quod factum fuerat in eo quod acciderat.
- 22 Annorum enim erat amplius quadraginta homo, in quo factum fuerat signum istud sanitatis.
- 23 Dimissi autem venerunt ad suos, et annuntiaverunt eis quanta ad eos principes sacerdotum et seniores dixissent.
- 24 Qui cum audissent, unanimiter levaverunt vocem ad Deum, et dixerunt : Domine, tu es qui fecisti cælum et terram, mare et omnia quæ in eis sunt :
- 25 qui Spiritu Sancto per os patris nostri David pueri tui dixisti : Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania ?
- 26 Astiterunt reges terræ, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
- 27 Convenerunt enim vere in civitate ista adversus sanctum puerum tuum Jesum, quem unxisti, Herodes et Pontius Pilatus, cum gentibus et populis Israël,
- 28 facere quæ manus tua et consilium tuum decreverunt fieri.
- 29 Et nunc, Domine, respice in minas eorum, et da servis tuis cum omni fiducia loqui verbum tuum,
- 30 in eo quod manum tuam extendas ad sanitates, et signa, et prodigia fieri per nomen sancti filii tui Jesu.
- 31 Et cum orassent, motus est locus in quo erant congregati : et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et loquebantur verbum Dei cum fiducia.
- 32 Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam eorum quæ possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.
- 33 Et virtute magna reddebant Apostoli testimonium resurrectionis Jesu Christi Domini nostri : et gratia magna erat in omnibus illis.
- 34 Neque enim quisquam egens erat inter illos. Quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant pretia eorum quæ vendebant,
- 35 et ponebant ante pedes Apostolorum. Dividebatur autem singulis prout cuique opus erat.
- 36 Joseph autem, qui cognominatus est Barnabas ab Apostolis (quod est interpretatum, Filius consolationis), Levites, Cyprius genere,
- 37 cum haberet agrum, vendidit eum, et attulit pretium, et posuit ante pedes Apostolorum.