Caput XXIIActus Apostolorum
- 1Viri fratres, et patres, audite quam ad vos nunc reddo rationem.
- 2 Cum audissent autem quia hebræa lingua loqueretur ad illos, magis præstiterunt silentium.
- 3 Et dicit : Ego sum vir Judæus, natus in Tarso Ciliciæ, nutritus autem in ista civitate, secus pedes Gamaliel eruditus juxta veritatem paternæ legis, æmulator legis, sicut et vos omnes estis hodie :
- 4 qui hanc viam persecutus sum usque ad mortem, alligans et tradens in custodias viros ac mulieres,
- 5 sicut princeps sacerdotum mihi testimonium reddit, et omnes majores natu : a quibus et epistolas accipiens, ad fratres Damascum pergebam, ut adducerem inde vinctos in Jerusalem ut punirentur.
- 6 Factum est autem, eunte me, et appropinquante Damasco media die, subito de cælo circumfulsit me lux copiosa :
- 7 et decidens in terram, audivi vocem dicentem mihi : Saule, Saule, quid me persequeris ?
- 8 Ego autem respondi : Quis es, domine ? Dixitque ad me : Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris.
- 9 Et qui mecum erant, lumen quidem viderunt, vocem autem non audierunt ejus qui loquebatur mecum.
- 10 Et dixi : Quid faciam, domine ? Dominus autem dixit ad me : Surgens vade Damascum : et ibi tibi dicetur de omnibus quæ te oporteat facere.
- 11 Et cum non viderem præ claritate luminis illius, ad manum deductus a comitibus, veni Damascum.
- 12 Ananias autem quidam vir secundum legem, testimonium habens ab omnibus cohabitantibus Judæis,
- 13 veniens ad me et astans, dixit mihi : Saule frater, respice. Et ego eadem hora respexi in eum.
- 14 At ille dixit : Deus patrum nostrorum præordinavit te, ut cognosceres voluntatem ejus, et videres justum, et audires vocem ex ore ejus :
- 15 quia eris testis illius ad omnes homines eorum quæ vidisti et audisti.
- 16 Et nunc quid moraris ? Exsurge, et baptizare, et ablue peccata tua, invocato nomine ipsius.
- 17 Factum est autem revertenti mihi in Jerusalem, et oranti in templo, fieri me in stupore mentis,
- 18 et videre illum dicentem mihi : Festina, et exi velociter ex Jerusalem : quoniam non recipient testimonium tuum de me.
- 19 Et ego dixi : Domine, ipsi sciunt quia ego eram concludens in carcerem, et cædans per synagogas eos qui credebant in te :
- 20 et cum funderetur sanguis Stephani testis tui, ego astabam, et consentiebam, et custodiebam vestimenta interficientium illum.
- 21 Et dixit ad me : Vade, quoniam ego in nationes longe mittam te.
- 22 Audiebant autem eum usque ad hoc verbum, et levaverunt vocem suam, dicentes : Tolle de terra hujusmodi : non enim fas est eum vivere.
- 23 Vociferantibus autem eis, et projicientibus vestimenta sua, et pulverem jactantibus in aërem,
- 24 jussit tribunus induci eum in castra, et flagellis cædi, et torqueri eum, ut sciret propter quam causam sic acclamarent ei.
- 25 Et cum astrinxissent eum loris, dicit astanti sibi centurioni Paulus : Si hominem Romanum et indemnatum licet vobis flagellare ?
- 26 Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens : Quid acturus es ? hic enim homo civis Romanus est.
- 27 Accedens autem tribunus, dixit illi : Dic mihi si tu Romanus es ? At ille dixit : Etiam.
- 28 Et respondit tribunus : Ego multa summa civilitatem hanc consecutus sum. Et Paulus ait : Ego autem et natus sum.
- 29 Protinus ergo discesserunt ab illo qui eum torturi erant. Tribunus quoque timuit postquam rescivit, quia civis Romanus esset, et quia alligasset eum.
- 30 Postera autem die volens scire diligentius qua ex causa accusaretur a Judæis, solvit eum, et jussit sacerdotes convenire, et omne concilium : et producens Paulum, statuit inter illos.