Caput IIActus Apostolorum
- 1Et cum complerentur dies Pentecostes, erant omnes pariter in eodem loco :
- 2 et factus est repente de cælo sonus, tamquam advenientis spiritus vehementis, et replevit totam domum ubi erant sedentes.
- 3 Et apparuerunt illis dispertitæ linguæ tamquam ignis, seditque supra singulos eorum :
- 4 et repleti sunt omnes Spiritu Sancto, et cperunt loqui variis linguis, prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illis.
- 5 Erant autem in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi ex omni natione quæ sub cælo est.
- 6 Facta autem hac voce, convenit multitudo, et mente confusa est, quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentes.
- 7 Stupebant autem omnes, et mirabantur, dicentes : Nonne ecce omnes isti qui loquuntur, Galilæi sunt ?
- 8 et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram in qua nati sumus ?
- 9 Parthi, et Medi, et Ælamitæ, et qui habitant Mespotamiam, Judæam, et Cappadociam, Pontum, et Asiam,
- 10 Phrygiam, et Pamphyliam, Ægyptum, et partes Libyæ quæ est circa Cyrenen : et advenæ Romani,
- 11 Judæi quoque, et Proselyti, Cretes, et Arabes : audivimus eos loquentes nostris linguis magnalia Dei.
- 12 Stupebant autem omnes, et mirabantur ad invicem, dicentes : Quidnam vult hoc esse ?
- 13 Alii autem irridentes dicebant : Quia musto pleni sunt isti.
- 14 Stans autem Petrus cum undecim, levavit vocem suam, et locutus est eis : Viri Judæi, et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea.
- 15 Non enim, sicut vos æstimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia :
- 16 sed hoc est quod dictum est per prophetam Joël :
- 17 Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo super omnem carnem : et prophetabunt filii vestri et filiæ vestræ, et juvenes vestri visiones videbunt, et seniores vestri somnia somniabunt.
- 18 Et quidem super servos meos, et super ancillas meas, in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt :
- 19 et dabo prodigia in cælo sursum, et signa in terra deorsum, sanguinem, et ignem, et vaporem fumi :
- 20 sol convertetur in tenebras, et luna in sanguinem, antequam veniat dies Domini magnus et manifestus.
- 21 Et erit : omnis quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit.
- 22 Viri Israëlitæ, audite verba hæc : Jesum Nazarenum, virum approbatum a Deo in vobis, virtutibus, et prodigiis, et signis, quæ fecit Deus per illum in medio vestri, sicut et vos scitis :
- 23 hunc, definito consilio et præscientia Dei traditum, per manus iniquorum affligentes interemistis :
- 24 quem Deus suscitavit, solutis doloribus inferni, juxta quod impossibile erat teneri illum ab eo.
- 25 David enim dicit in eum : Providebam Dominum in conspectu meo semper : quoniam a dextris est mihi, ne commovear :
- 26 propter hoc lætatum est cor meum, et exsultavit lingua mea, insuper et caro mea requiescet in spe :
- 27 quoniam non derelinques animam meam in inferno, nec dabis sanctum tuum videre corruptionem.
- 28 Notas mihi fecisti vias vitæ : et replebis me jucunditate cum facie tua.
- 29 Viri fratres, liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David, quoniam defunctus est, et sepultus : et sepulchrum ejus est apud nos usque in hodiernum diem.
- 30 Propheta igitur cum esset, et sciret quia jurejurando jurasset illi Deus de fructu lumbi ejus sedere super sedem ejus :
- 31 providens locutus est de resurrectione Christi, quia neque derelictus est in inferno, neque caro ejus vidit corruptionem.
- 32 Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.
- 33 Dextera igitur Dei exaltatus, et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre, effudit hunc, quem vos videtis et auditis.
- 34 Non enim David ascendit in cælum : dixit autem ipse : Dixit Dominus Domino meo : Sede a dextris meis,
- 35 donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum.
- 36 Certissime sciat ergo omnis domus Israël, quia et Dominum eum et Christum fecit Deus hunc Jesum, quem vos crucifixistis.
- 37 His autem auditis, compuncti sunt corde, et dixerunt ad Petrum et ad reliquos Apostolos : Quid faciemus, viri fratres ?
- 38 Petrus vero ad illos : Pnitentiam, inquit, agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum : et accipietis donum Spiritus Sancti.
- 39 Vobis enim est repromissio, et filiis vestris, et omnibus qui longe sunt, quoscumque advocaverit Dominus Deus noster.
- 40 Aliis etiam verbis plurimis testificatus est, et exhortabatur eos, dicens : Salvamini a generatione ista prava.
- 41 Qui ergo receperunt sermonem ejus, baptizati sunt : et appositæ sunt in die illa animæ circiter tria millia.
- 42 Erant autem perseverantes in doctrina Apostolorum, et communicatione fractionis panis, et orationibus.
- 43 Fiebat autem omni animæ timor : multa quoque prodigia et signa per Apostolos in Jerusalem fiebant, et metus erat magnus in universis.
- 44 Omnes etiam qui credebant, erant pariter, et habebant omnia communia.
- 45 Possessiones et substantias vendebant, et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat.
- 46 Quotidie quoque perdurantes unanimiter in templo, et frangentes circa domos panem, sumebant cibum cum exsultatione et simplicitate cordis,
- 47 collaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem. Dominus autem augebat qui salvi fierent quotidie in idipsum.