Caput XIActus Apostolorum
- 1Audierunt autem Apostoli et fratres qui erant in Judæa, quoniam et gentes receperunt verbum Dei.
- 2 Cum autem ascendisset Petrus Jerosolymam, disceptabant adversus illum qui erant ex circumcisione,
- 3 dicentes : Quare introisti ad viros præputium habentes, et manducasti cum illis ?
- 4 Incipiens autem Petrus exponebat illis ordinem, dicens :
- 5 Ego eram in civitate Joppe orans, et vidi in excessu mentis visionem, descendens vas quoddam velut linteum magnum quatuor initiis summitti de cælo, et venit usque ad me.
- 6 In quod intuens considerabam, et vidi quadrupedia terræ, et bestias, et reptilia, et volatilia cæli.
- 7 Audivi autem et vocem dicentem mihi : Surge, Petre : occide, et manduca.
- 8 Dixi autem : Nequaquam Domine : quia commune aut immundum numquam introivit in os meum.
- 9 Respondit autem vox secundo de cælo : Quæ Deus mundavit, tu ne commune dixeris.
- 10 Hoc autem factum est per ter : et recepta sunt omnia rursum in cælum.
- 11 Et ecce viri tres confestim astiterunt in domo in qua eram, missi a Cæsarea ad me.
- 12 Dixit autem Spiritus mihi ut irem cum illis, nihil hæsitans. Venerunt autem mecum et sex fratres isti, et ingressi sumus in domum viri.
- 13 Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi : Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus,
- 14 qui loquetur tibi verba in quibus salvus eris tu, et universa domus tua.
- 15 Cum autem cpissem loqui, cecidit Spiritus Sanctus super eos, sicut et in nos in initio.
- 16 Recordatus sum autem verbi Domini, sicut dicebat : Joannes quidem baptizavit aqua, vos autem baptizabimini Spiritu Sancto.
- 17 Si ergo eamdem gratiam dedit illis Deus, sicut et nobis qui credidimus in Dominum Jesum Christum : ego quis eram, qui possem prohibere Deum ?
- 18 His auditis, tacuerunt : et glorificaverunt Deum, dicentes : Ergo et gentibus pnitentiam dedit Deus ad vitam.
- 19 Et illi quidem qui dispersi fuerant a tribulatione quæ facta fuerat sub Stephano, perambulaverunt usque Phnicen, et Cyprum, et Antiochiam, nemini loquentes verbum, nisi solis Judæis.
- 20 Erant autem quidam ex eis viri Cyprii et Cyrenæi, qui cum introissent Antiochiam, loquebantur et ad Græcos, annuntiantes Dominum Jesum.
- 21 Et erat manus Domini cum eis : multusque numerus credentium conversus est ad Dominum.
- 22 Pervenit autem sermo ad aures ecclesiæ quæ erat Jerosolymis super istis : et miserunt Barnabam usque ad Antiochiam.
- 23 Qui cum pervenisset, et vidisset gratiam Dei, gavisus est : et hortabatur omnes in proposito cordis permanere in Domino :
- 24 quia erat vir bonus, et plenus Spiritu Sancto, et fide. Et apposita est multa turba Domino.
- 25 Profectus est autem Barnabas Tarsum, ut quæreret Saulum : quem cum invenisset, perduxit Antiochiam.
- 26 Et annum totum conversati sunt ibi in ecclesia : et docuerunt turbam multam, ita ut cognominarentur primum Antiochiæ discipuli, christiani.
- 27 In his autem diebus supervenerunt ab Jerosolymis prophetæ Antiochiam :
- 28 et surgens unus ex eis nomine Agabus, significabat per spiritum famem magnam futuram in universo orbe terrarum, quæ facta est sub Claudio.
- 29 Discipuli autem, prout quis habebat, proposuerunt singuli in ministerium mittere habitantibus in Judæa fratribus :
- 30 quod et fecerunt, mittentes ad seniores per manus Barnabæ et Sauli.