Ad textum

Caput IEpistola B. Joannis Apostoli Tertia

  1. 1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate.
  2. 2 Carissime, de omnibus orationem facio prospere te ingredi, et valere sicut prospere agit anima tua.
  3. 3 Gavisus sum valde venientibus fratribus, et testimonium perhibentibus veritati tuæ, sicut tu in veritate ambulas.
  4. 4 Majorem horum non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in veritate ambulare.
  5. 5 Carissime, fideliter facis quidquid operaris in fratres, et hoc in peregrinos,
  6. 6 qui testimonium reddiderunt caritati tuæ in conspectu ecclesiæ : quos, benefaciens, deduces digne Deo.
  7. 7 Pro nomine enim ejus profecti sunt, nihil accipientes a gentibus.
  8. 8 Nos ergo debemus suscipere hujusmodi, ut cooperatores simus veritatis.
  9. 9 Scripsissem forsitan ecclesiæ : sed is qui amat primatum genere in eis, Diotrephes, non recipit nos :
  10. 10 propter hoc si venero, commonebo ejus opera, quæ facit, verbis malignis garriens in nos : et quasi non ei ista sufficiant, neque ipse suscipit fratres : et eos qui suscipiunt, prohibet, et de ecclesia ejicit.
  11. 11 Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est : qui malefacit, non vidit Deum.
  12. 12 Demetrio testimonium redditur ab omnibus, et ab ipsa veritate, sed et nos testimonium perhibemus : et nosti quoniam testimonium nostrum verum est.
  13. 13 Multa habui tibi scribere : sed nolui per atramentum et calamum scribere tibi.
  14. 14 Spero autem protinus te videre, et os ad os loquemur. Pax tibi. Salutant te amici. Saluta amicos nominatim.