Caput XXIILiber Secundus Regum
- 1Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul.
- 2 Et ait : Dominus petra mea, et robur meum, et salvator meus.
- 3 Deus fortis meus : sperabo in eum ; scutum meum, et cornu salutis meæ : elevator meus, et refugium meum ; salvator meus : de iniquitate liberabis me.
- 4 Laudabilem invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero.
- 5 Quia circumdederunt me contritiones mortis : torrentes Belial terruerunt me.
- 6 Funes inferni circumdederunt me : prævenerunt me laquei mortis.
- 7 In tribulatione mea invocabo Dominum, et ad Deum meum clamabo : et exaudiet de templo suo vocem meam, et clamor meus veniet ad aures ejus.
- 8 Commota est et contremuit terra ; fundamenta montium concussa sunt, et conquassata : quoniam iratus est eis.
- 9 Ascendit fumus de naribus ejus, et ignis de ore ejus vorabit : carbones succensi sunt ab eo.
- 10 Inclinavit cælos, et descendit : et caligo sub pedibus ejus.
- 11 Et ascendit super cherubim, et volavit : et lapsus est super pennas venti.
- 12 Posuit tenebras in circuitu suo latibulum, cribrans aquas de nubibus cælorum.
- 13 Præ fulgore in conspectu ejus, succensi sunt carbones ignis.
- 14 Tonabit de cælo Dominus, et excelsus dabit vocem suam.
- 15 Misit sagittas et dissipavit eos ; fulgur, et consumpsit eos.
- 16 Et apparuerunt effusiones maris, et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini, ab inspiratione spiritus furoris ejus.
- 17 Misit de excelso, et assumpsit me, et extraxit me de aquis multis.
- 18 Liberavit me ab inimico meo potentissimo, et ab his qui oderant me : quoniam robustiores me erant.
- 19 Prævenit me in die afflictionis meæ, et factus est Dominus firmamentum meum.
- 20 Et eduxit me in latitudinem : liberavit me, quia complacui ei.
- 21 Retribuet mihi Dominus secundum justitiam meam : et secundum munditiam manuum mearum reddet mihi.
- 22 Quia custodivi vias Domini, et non egi impie a Deo meo.
- 23 Omnia enim judicia ejus in conspectu meo, et præcepta ejus non amovi a me.
- 24 Et ero perfectus cum eo, et custodiam me ab iniquitate mea.
- 25 Et restituet mihi Dominus secundum justitiam meam, et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorum.
- 26 Cum sancto sanctus eris, et cum robusto perfectus.
- 27 Cum electo electus eris, et cum perverso perverteris.
- 28 Et populum pauperem salvum facies : oculisque tuis excelsos humiliabis.
- 29 Quia tu lucerna mea, Domine, et tu, Domine, illuminabis tenebras meas.
- 30 In te enim curram accinctus : in Deo meo transiliam murum.
- 31 Deus, immaculata via ejus ; eloquium Domini igne examinatum : scutum est omnium sperantium in se.
- 32 Quis est Deus præter Dominum, et quis fortis præter Deum nostrum ?
- 33 Deus qui accinxit me fortitudine, et complanavit perfectam viam meam.
- 34 Coæquans pedes meos cervis, et super excelsa mea statuens me ;
- 35 docens manus meas ad prælium, et componens quasi arcum æreum brachia mea.
- 36 Dedisti mihi clypeum salutis tuæ, et mansuetudo tua multiplicavit me.
- 37 Dilatabis gressus meos subtus me, et non deficient tali mei.
- 38 Persequar inimicos meos, et conteram, et non convertar donec consumam eos.
- 39 Consumam eos et confringam, ut non consurgant : cadent sub pedibus meis.
- 40 Accinxisti me fortitudine ad prælium : incurvasti resistentes mihi subtus me.
- 41 Inimicos meos dedisti mihi dorsum ; odientes me, et disperdam eos.
- 42 Clamabunt, et non erit qui salvet ; ad Dominum, et non exaudiet eos.
- 43 Delebo eos ut pulverem terræ ; quasi lutum platearum comminuam eos atque confringam.
- 44 Salvabis me a contradictionibus populi mei ; custodies me in caput gentium : populus quem ignoro serviet mihi.
- 45 Filii alieni resistent mihi ; auditu auris obedient mihi.
- 46 Filii alieni defluxerunt, et contrahentur in angustiis suis.
- 47 Vivit Dominus, et benedictus Deus meus, et exaltabitur Deus fortis salutis meæ.
- 48 Deus qui das vindictas mihi, et dejicis populos sub me.
- 49 Qui educis me ab inimicis meis, et a resistentibus mihi elevas me : a viro iniquo liberabis me.
- 50 Propterea confitebor tibi, Domine, in gentibus, et nomini tuo cantabo :
- 51 magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum.