Caput IIIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
- 1Incipimus iterum nosmetipsos commendare ? aut numquid egemus (sicut quidam) commendatiis epistolis ad vos, aut ex vobis ?
- 2 Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus :
- 3 manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi : non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus.
- 4 Fiduciam autem talem habemus per Christum ad Deum :
- 5 non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis : sed sufficientia nostra ex Deo est :
- 6 qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti : non littera, sed Spiritu : littera enim occidit, Spiritus autem vivificat.
- 7 Quod si ministratio mortis litteris deformata in lapidibus fuit in gloria, ita ut non possent intendere filii Israël in faciem Moysi propter gloriam vultus ejus, quæ evacuatur :
- 8 quomodo non magis ministratio Spiritus erit in gloria ?
- 9 Nam si ministratio damnationis gloria est : multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria.
- 10 Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam.
- 11 Si enim quod evacuatur, per gloriam est : multo magis quod manet, in gloria est.
- 12 Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur :
- 13 et non sicut Moyses ponebat velamen super faciem suam, ut non intenderent filii Israël in faciem ejus, quod evacuatur,
- 14 sed obtusi sunt sensus eorum. Usque in hodiernum enim diem, idipsum velamen in lectione veteris testamenti manet non revelatum (quoniam in Christo evacuatur),
- 15 sed usque in hodiernum diem, cum legitur Moyses, velamen positum est super cor eorum.
- 16 Cum autem conversus fuerit ad Dominum, auferetur velamen.
- 17 Dominus autem Spiritus est : ubi autem Spiritus Domini, ibi libertas.
- 18 Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu.