Caput XIEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Secunda
- 1Utinam sustineretis modicum quid insipientiæ meæ, sed et supportare me :
- 2 æmulor enim vos Dei æmulatione. Despondi enim vos uni viro, virginem castam exhibere Christo.
- 3 Timeo autem ne sicut serpens Hevam seduxit astutia sua, ita corrumpantur sensus vestri, et excidant a simplicitate, quæ est in Christo.
- 4 Nam si is qui venit, alium Christum prædicat, quem non prædicavimus, aut alium spiritum accipitis, quem non accepistis : aut aliud Evangelium, quod non recepistis : recte pateremini.
- 5 Existimo enim nihil me minus fecisse a magnis Apostolis.
- 6 Nam etsi imperitus sermone, sed non scientia, in omnibus autem manifestati sumus vobis.
- 7 Aut numquid peccatum feci, meipsum humilians, ut vos exaltemini ? quoniam gratis Evangelium Dei evangelizavi vobis ?
- 8 Alias ecclesias expoliavi, accipiens stipendium ad ministerium vestrum.
- 9 Et cum essem apud vos, et egerem, nulli onerosus fui : nam quod mihi deerat, suppleverunt fratres, qui venerunt a Macedonia : et in omnibus sine onere me vobis servavi, et servabo.
- 10 Est veritas Christi in me, quoniam hæc gloriatio non infringetur in me in regionibus Achaiæ.
- 11 Quare ? quia non diligo vos ? Deus scit.
- 12 Quod autem facio, et faciam : ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem, ut in quo gloriantur, inveniantur sicut et nos.
- 13 Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi.
- 14 Et non mirum : ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.
- 15 Non est ergo magnum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiæ : quorum finis erit secundum opera ipsorum.
- 16 Iterum dico (ne quis me putet insipientem esse, alioquin velut insipientem accipite me, ut et ego modicum quid glorier),
- 17 quod loquor, non loquor secundum Deum, sed quasi in insipientia, in hac substantia gloriæ.
- 18 Quoniam multi gloriantur secundum carnem : et ego gloriabor.
- 19 Libenter enim suffertis insipientes, cum sitis ipsi sapientes.
- 20 Sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos cædit.
- 21 Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmi fuerimus in hac parte. In quo quis audet (in insipientia dico) audeo et ego :
- 22 Hebræi sunt, et ego : Israëlitæ sunt, et ego : semen Abrahæ sunt, et ego.
- 23 Ministri Christi sunt (ut minus sapiens dico), plus ego : in laboribus plurimis, in carceribus abundantius, in plagis supra modum, in mortibus frequenter.
- 24 A Judæis quinquies, quadragenas, una minus, accepi.
- 25 Ter virgis cæsus sum, semel lapidatus sum : ter naufragium feci, nocte et die in profundo maris fui,
- 26 in itineribus sæpe, periculis fluminum, periculis latronum, periculis ex genere, periculis ex gentibus, periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in mari, periculis in falsis fratribus :
- 27 in labore et ærumna, in vigiliis multis, in fame et siti, in jejuniis multis, in frigore et nuditate,
- 28 præter illa quæ extrinsecus sunt, instantia mea quotidiana, sollicitudo omnium ecclesiarum.
- 29 Quis infirmatur, et ego non infirmor ? quis scandalizatur, et ego non uror ?
- 30 Si gloriari oportet, quæ infirmitatis meæ sunt, gloriabor.
- 31 Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui est benedictus in sæcula, scit quod non mentior.
- 32 Damasci præpositus gentis Aretæ regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me comprehenderet :
- 33 et per fenestram in sporta dimissus sum per murum, et sic effugi manus ejus.