Caput VEpistola B. Pauli Apostoli ad Thessalonicenses Prima
- 1De temporibus autem, et momentis, fratres, non indigetis ut scribamus vobis.
- 2 Ipsi enim diligenter scitis quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet :
- 3 cum enim dixerint, Pax et securitas : tunc repentius eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti, et non effugient.
- 4 Vos autem, fratres, non estis in tenebris, ut vos die illa tamquam fur comprehendat :
- 5 omnes enim vos filii lucis estis, et filii diei : non sumus noctis, neque tenebrarum.
- 6 Igitur non dormiamus sicut et ceteri, sed vigilemus, et sobrii simus.
- 7 Qui enim dormiunt, nocte dormiunt : et qui ebrii sunt, nocte ebrii sunt.
- 8 Nos autem, qui diei sumus, sobrii simus, induti loricam fidei et caritatis, et galeam spem salutis :
- 9 quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
- 10 qui mortuus est pro nobis : ut sive vigilemus, sive dormiamus, simul cum illo vivamus.
- 11 Propter quod consolamini invicem, et ædificate alterutrum, sicut et facitis.
- 12 Rogamus autem vos, fratres, ut noveritis eos qui laborant inter vos, et præsunt vobis in Domino, et monent vos,
- 13 ut habeatis illos abundantius in caritate propter opus illorum : pacem habete cum eis.
- 14 Rogamus autem vos, fratres, corripite inquietos, consolamini pusillanimes, suscipite infirmos, patientes estote ad omnes.
- 15 Videte ne quis malum pro malo alicui reddat : sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes.
- 16 Semper gaudete.
- 17 Sine intermissione orate.
- 18 In omnibus gratias agite : hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis.
- 19 Spiritum nolite extinguere.
- 20 Prophetias nolite spernere.
- 21 Omnia autem probate : quod bonum est tenete.
- 22 Ab omni specie mala abstinete vos.
- 23 Ipse autem Deus pacis sanctificet vos per omnia : ut integer spiritus vester, et anima, et corpus sine querela in adventu Domini nostri Jesu Christi servetur.
- 24 Fidelis est, qui vocavit vos : qui etiam faciet.
- 25 Fratres, orate pro nobis.
- 26 Salutate fratres omnes in osculo sancto.
- 27 Adjuro vos per Dominum ut legatur epistola hæc omnibus sanctis fratribus.
- 28 Gratia Domini nostri Jesu Christi vobiscum. Amen.