Caput VIIILiber Primus Regum
- 1Factum est autem cum senuisset Samuel, posuit filios suos judices Israël.
- 2 Fuitque nomen filii ejus primogeniti Joël : et nomen secundi Abia, judicum in Bersabee.
- 3 Et non ambulaverunt filii illius in viis ejus : sed declinaverunt post avaritiam, acceperuntque munera, et perverterunt judicium.
- 4 Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha.
- 5 Dixeruntque ei : Ecce tu senuisti, et filii tui non ambulant in viis tuis : constitue nobis regem, ut judicet nos, sicut et universæ habent nationes.
- 6 Displicuit sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent : Da nobis regem, ut judicet nos. Et oravit Samuel ad Dominum.
- 7 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem populi in omnibus quæ loquuntur tibi : non enim te abjecerunt, sed me, ne regnem super eos.
- 8 Juxta omnia opera sua quæ fecerunt, a die qua eduxi eos de Ægypto usque ad diem hanc : sicut dereliquerunt me, et servierunt diis alienis, sic faciunt etiam tibi.
- 9 Nunc ergo vocem eorum audi : verumtamen contestare eos, et prædic eis jus regis, qui regnaturus est super eos.
- 10 Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem.
- 11 Et ait : Hoc erit jus regis, qui imperaturus est vobis : filios vestros tollet, et ponet in curribus suis : facietque sibi equites et præcursores quadrigarum suarum,
- 12 et constituet sibi tribunos, et centuriones, et aratores agrorum suorum, et messores segetum, et fabros armorum et curruum suorum.
- 13 Filias quoque vestras faciet sibi unguentarias, et focarias, et panificas.
- 14 Agros quoque vestros, et vineas, et oliveta optima tollet, et dabit servis suis.
- 15 Sed et segetes vestras et vinearum reditus addecimabit, ut det eunuchis et famulis suis.
- 16 Servos etiam vestros, et ancillas, et juvenes optimos, et asinos, auferet, et ponet in opere suo.
- 17 Greges quoque vestros addecimabit, vosque eritis ei servi.
- 18 Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis : et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem.
- 19 Noluit autem populus audire vocem Samuelis, sed dixerunt : Nequaquam : rex enim erit super nos,
- 20 et erimus nos quoque sicut omnes gentes : et judicabit nos rex noster, et egredietur ante nos, et pugnabit bella nostra pro nobis.
- 21 Et audivit Samuel omnia verba populi, et locutus est ea in auribus Domini.
- 22 Dixit autem Dominus ad Samuelem : Audi vocem eorum, et constitue super eos regem. Et ait Samuel ad viros Israël : Vadat unusquisque in civitatem suam.