Caput IIEpistola B. Petri Apostoli Prima
- 1Deponentes igitur omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones,
- 2 sicut modo geniti infantes, rationabile, sine dolo lac concupiscite : ut in eo crescatis in salutem :
- 3 si tamen gustastis quoniam dulcis est Dominus.
- 4 Ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum, et honorificatum :
- 5 et ipsi tamquam lapides vivi superædificamini, domus spiritualis, sacerdotium sanctum, offerre spirituales hostias, acceptabiles Deo per Jesum Christum.
- 6 Propter quod continet Scriptura : Ecce pono in Sion lapidem summum angularem, electum, pretiosum : et qui crediderit in eum, non confundetur.
- 7 Vobis igitur honor credentibus : non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes : hic factus est in caput anguli,
- 8 et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.
- 9 Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis : ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum.
- 10 Qui aliquando non populus, nunc autem populus Dei : qui non consecuti misericordiam, nunc autem misericordiam consecuti.
- 11 Carissimi, obsecro vos tamquam advenas et peregrinos abstinere vos a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam,
- 12 conversationem vestram inter gentes habentes bonam : ut in eo quod detrectant de vobis tamquam de malefactoribus, ex bonis operibus vos considerantes, glorificent Deum in die visitationis.
- 13 Subjecti igitur estote omni humanæ creaturæ propter Deum : sive regi quasi præcellenti :
- 14 sive ducibus tamquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum :
- 15 quia sic est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam :
- 16 quasi liberi, et non quasi velamen habentes malitiæ libertatem, sed sicut servi Dei.
- 17 Omnes honorate : fraternitatem diligite : Deum timete : regem honorificate.
- 18 Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.
- 19 Hæc est enim gratia, si propter Dei conscientiam sustinet qui tristitias, patiens injuste.
- 20 Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis ? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
- 21 In hoc enim vocati estis : quia et Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia ejus :
- 22 qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus :
- 23 qui cum malediceretur, non maledicebat : cum pateretur, non comminabatur : tradebat autem judicanti se injuste :
- 24 qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum ; ut peccatis mortui, justitiæ vivamus : cujus livore sanatis estis.
- 25 Eratis enim sicut oves errantes, sed conversi estis nunc ad pastorem, et episcopum animarum vestrarum.