Caput VIIILiber Primus Paralipomenon
- 1Benjamin autem genuit Bale primogenitum suum, Asbel secundum, Ahara tertium,
- 2 Nohaa quartum, et Rapha quintum.
- 3 Fueruntque filii Bale : Addar, et Gera, et Abiud,
- 4 Abisue quoque et Naaman, et Ahoë,
- 5 sed et Gera, et Sephuphan, et Huram.
- 6 Hi sunt filii Ahod, principes cognationum habitantium in Gabaa, qui translati sunt in Manahath.
- 7 Naaman autem, et Achia, et Gera, ipse transtulit eos, et genuit Osa, et Ahiud.
- 8 Porro Saharaim genuit in regione Moab, postquam dimisit Husim et Bara uxores suas.
- 9 Genuit autem de Hodes uxore sua Jobab, et Sebia, et Mosa, et Molchom,
- 10 Jehus quoque, et Sechia, et Marma : hi sunt filii ejus principes in familiis suis.
- 11 Mehusim vero genuit Abitob et Elphaal.
- 12 Porro filii Elphaal : Heber, et Misaam, et Samad : hic ædificavit Ono, et Lod, et filias ejus.
- 13 Baria autem et Sama principes cognationum habitantium in Ajalon : hi fugaverunt habitatores Geth.
- 14 Et Ahio, et Sesac, et Jerimoth,
- 15 et Zabadia, et Arod, et Heder,
- 16 Michaël quoque, et Jespha, et Joha filii Baria.
- 17 Et Zabadia, et Mosollam, et Hezeci, et Heber,
- 18 et Jesamari, et Jezlia, et Jobab filii Elphaal,
- 19 et Jacim, et Zechri, et Zabdi,
- 20 et Elioënai, et Selethai, et Eliel,
- 21 et Adaia, et Baraia, et Samarath, filii Semei.
- 22 Et Jespham, et Heber, et Eliel,
- 23 et Abdon, et Zechri, et Hanan,
- 24 et Hanania, et Ælam, et Anathothia,
- 25 et Jephdaia, et Phanuel, filii Sesac.
- 26 Et Samsari, et Sohoria, et Otholia,
- 27 et Jersia, et Elia, et Zechri, filii Jeroham.
- 28 Hi patriarchæ, et cognationum principes, qui habitaverunt in Jerusalem.
- 29 In Gabaon autem habitaverunt Abigabaon, et nomen uxoris ejus Maacha :
- 30 filiusque ejus primogenitus Abdon, et Sur, et Cis, et Baal, et Nadab,
- 31 Gedor quoque, et Ahio, et Zacher, et Macelloth :
- 32 et Macelloth genuit Samaa : habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Jerusalem cum fratribus suis.
- 33 Ner autem genuit Cis, et Cis genuit Saul. Porro Saul genuit Jonathan, et Melchisua, et Abinadab, et Esbaal.
- 34 Filius autem Jonathan, Meribbaal : et Meribbaal genuit Micha.
- 35 Filii Micha, Phithon, et Melech, et Tharaa, et Ahaz.
- 36 Et Ahaz genuit Joada, et Joada genuit Alamath, et Azmoth, et Zamri : porro Zamri genuit Mosa,
- 37 et Mosa genuit Banaa, cujus filius fuit Rapha, de quo ortus est Elasa, qui genuit Asel.
- 38 Porro Asel sex filii fuerunt his nominibus : Ezricam, Bocru, Ismahel, Saria, Obdia, et Hanan : omnes hi filii Asel.
- 39 Filii autem Esec fratris ejus, Ulam primogenitus, et Jehus secundus, et Eliphalet tertius.
- 40 Fueruntque filii Ulam viri robustissimi, et magno robore tendentes arcum : et multos habentes filios ac nepotes, usque ad centum quinquaginta. Omnes hi filii Benjamin.