Caput XXVILiber Primus Paralipomenon
- 1Divisiones autem janitorum : de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph.
- 2 Filii Meselemiæ : Zacharias primogenitus, Jadihel secundus, Zabadias tertius, Jathanaël quartus,
- 3 Ælam quintus, Johanan sextus, Elioënai septimus.
- 4 Filii autem Obededom : Semeias primogenitus, Jozabad secundus, Joaha tertius, Sachar quartus, Nathanaël quintus,
- 5 Ammiel sextus, Issachar septimus, Phollathi octavus : quia benedixit illi Dominus.
- 6 Semei autem filio ejus nati sunt filii, præfecti familiarum suarum : erant enim viri fortissimi.
- 7 Filii ergo Semeiæ : Othni, et Raphaël, et Obed, Elzabad, fratres ejus viri fortissimi : Eliu quoque et Samachias.
- 8 Omnes hi, de filiis Obededom : ipsi, et filii et fratres eorum, fortissimi ad ministrandum, sexaginta duo de Obededom.
- 9 Porro Meselemiæ filii, et fratres eorum robustissimi, decem et octo.
- 10 De Hosa autem, id est, de filiis Merari : Semri princeps (non enim habuerat primogenitum, et idcirco posuerat eum pater ejus in principem),
- 11 Helcias secundus, Tabelias tertius, Zacharias quartus : omnes hi filii et fratres Hosa, tredecim.
- 12 Hi divisi sunt in janitores, ut semper principes custodiarum, sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini.
- 13 Missæ sunt ergo sortes ex æquo, et parvis et magnis, per familias suas in unamquamque portarum.
- 14 Cecidit ergo sors orientalis, Selemiæ. Porro Zachariæ filio ejus, viro prudentissimo et erudito, sortito obtigit plaga septentrionalis.
- 15 Obededom vero et filiis ejus ad austrum : in qua parte domus erat seniorum concilium.
- 16 Sephim et Hosa ad occidentem, juxta portam, quæ ducit ad viam ascensionis : custodia contra custodiam.
- 17 Ad orientem vero Levitæ sex : et ad aquilonem, quatuor per diem : atque ad meridiem similiter in die quatuor : et ubi erat concilium bini et bini.
- 18 In cellulis quoque janitorum ad occidentem quatuor in via, binique per cellulas.
- 19 Hæ sunt divisiones janitorum filiorum Core et Merari.
- 20 Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum.
- 21 Filii Ledan, filii Gersonni : de Ledan principes familiarum Ledan, et Gersonni, Jehieli.
- 22 Filii Jehieli : Zathan, et Joël fratres ejus super thesauros domus Domini.
- 23 Amramitis, et Isaaritis, et Hebronitis, et Ozihelitis.
- 24 Subaël autem filius Gersom filii Moysi, præpositus thesauris.
- 25 Fratres quoque ejus Eliezer, cujus filius Rahabia, et hujus filius Isaias, et hujus filius Joram, hujus quoque filius Zechri, et hujus filius Selemith.
- 26 Ipse Selemith, et fratres ejus, super thesauros sanctorum quæ sanctificavit David rex, et principes familiarum, et tribuni, et centuriones, et duces exercitus,
- 27 de bellis et manubiis præliorum, quæ consecraverant ad instaurationem et supellectilem templi Domini.
- 28 Hæc autem universa sanctificavit Samuel videns, et Saul filius Cis, et Abner filius Ner, et Joab filius Sarviæ : omnes qui sanctificaverant ea per manum Selemith et fratrum ejus.
- 29 Isaaritis vero præerat Chonenias, et filii ejus ad opera forinsecus super Israël ad docendum et judicandum eos.
- 30 Porro de Hebronitis Hasabias, et fratres ejus viri fortissimi, mille septingenti præerant Israëli trans Jordanem contra occidentem, in cunctis operibus Domini, et in ministerium regis.
- 31 Hebronitarum autem princeps fuit Jeria secundum familias et cognationes eorum. Quadragesimo anno regni David recensiti sunt, et inventi sunt viri fortissimi in Jazer Galaad,
- 32 fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis.