Caput XXIVLiber Primus Paralipomenon
- 1Porro filiis Aaron hæ partitiones erant. Filii Aaron : Nadab, et Abiu, et Eleazar, et Ithamar.
- 2 Mortui sunt autem Nadab et Abiu ante patrem suum absque liberis : sacerdotioque functus est Eleazar, et Ithamar.
- 3 Et divisit eos David, id est, Sadoc de filiis Eleazari, et Ahimelech de filiis Ithamar, secundum vices suas et ministerium.
- 4 Inventique sunt multo plures filii Eleazar in principibus viris, quam filii Ithamar. Divisit autem eis, hoc est, filiis Eleazar, principes per familias sedecim : et filiis Ithamar per familias et domos suas octo.
- 5 Porro divisit utrasque inter se familias sortibus : erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar.
- 6 Descripsitque eos Semeias filius Nathanaël scriba Levites, coram rege et principibus, et Sadoc sacerdote, et Ahimelech filio Abiathar, principibus quoque familiarum sacerdotalium, et Leviticarum : unam domum, quæ ceteris præerat, Eleazar : et alteram domum, quæ sub se habebat ceteros, Ithamar.
- 7 Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei,
- 8 tertia Harim, quarta Seorim,
- 9 quinta Melchia, sexta Maiman,
- 10 septima Accos, octava Abia,
- 11 nona Jesua, decima Sechenia,
- 12 undecima Eliasib, duodecima Jacim,
- 13 tertiadecima Hoppha, decimaquarta Isbaab,
- 14 decimaquinta Belga, decimasexta Emmer,
- 15 decimaseptima Hezir, decimaoctava Aphses,
- 16 decimanona Pheteia, vigesima Hezechiel,
- 17 vigesima prima Jachin, vigesima secunda Gamul,
- 18 vigesima tertia Dalaiau, vigesima quarta Maaziau.
- 19 Hæ vices eorum secundum ministeria sua, ut ingrediantur domum Domini, et juxta ritum suum sub manu Aaron patris eorum, sicut præceperat Dominus Deus Israël.
- 20 Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia.
- 21 De filiis quoque Rohobiæ, princeps Jesias.
- 22 Isaari vero filius Salemoth, filiusque Salemoth Jahath :
- 23 filiusque ejus Jeriau primus, Amarias secundus, Jahaziel tertius, Jecmaan quartus.
- 24 Filius Oziel, Micha : filius Micha, Samir.
- 25 Frater Micha, Jesia : filiusque Jesiæ, Zacharias.
- 26 Filii Merari : Moholi, et Musi. Filius Oziau : Benno.
- 27 Filius quoque Merari : Oziau, et Soam, et Zachur, et Hebri.
- 28 Porro Moholi filius, Eleazar, qui non habebat liberos.
- 29 Filius vero Cis, Jerameel.
- 30 Filii Musi : Moholi, Eder et Jerimoth : isti filii Levi secundum domos familiarum suarum.
- 31 Miseruntque et ipsi sortes contra fratres suos filios Aaron coram David rege, et Sadoc, et Ahimelech, et principibus familiarum sacerdotalium et Leviticarum, tam majores quam minores : omnes sors æqualiter dividebat.