Caput XVILiber Primus Paralipomenon
- 1Attulerunt igitur arcam Dei, et constituerunt eam in medio tabernaculi quod tetenderat ei David : et obtulerunt holocausta et pacifica coram Deo.
- 2 Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini.
- 3 Et divisit universis per singulos, a viro usque ad mulierem, tortam panis, et partem assæ carnis bubalæ, et frixam oleo similam.
- 4 Constituitque coram arca Domini de Levitis, qui ministrarent, et recordarentur operum ejus, et glorificarent atque laudarent Dominum Deum Israël :
- 5 Asaph principem, et secundum ejus Zachariam : porro Jahiel, et Semiramoth, et Jehiel, et Mathathiam, et Eliab, et Banaiam, et Obededom : Jehiel super organa psalterii et lyras : Asaph autem ut cymbalis personaret :
- 6 Banaiam vero et Jaziel sacerdotes canere tuba jugiter coram arca fderis Domini.
- 7 In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus :
- 8 Confitemini Domino, et invocate nomen ejus : notas facite in populis adinventiones ejus.
- 9 Cantate ei, et psallite ei, et narrate omnia mirabilia ejus.
- 10 Laudate nomen sanctum ejus : lætetur cor quærentium Dominum.
- 11 Quærite Dominum, et virtutem ejus : quærite faciem ejus semper.
- 12 Recordamini mirabilium ejus quæ fecit ; signorum illius, et judiciorum oris ejus,
- 13 semen Israël servi ejus, filii Jacob electi ejus.
- 14 Ipse Dominus Deus noster : in universa terra judicia ejus.
- 15 Recordamini in sempiternum pacti ejus : sermonis quem præcepit in mille generationes,
- 16 quem pepigit cum Abraham, et juramenti illius cum Isaac.
- 17 Et constituit illud Jacob in præceptum, et Israël in pactum sempiternum,
- 18 dicens : Tibi dabo terram Chanaan, funiculum hæreditatis vestræ :
- 19 cum essent pauci numero, parvi et coloni ejus.
- 20 Et transierunt de gente in gentem, et de regno ad populum alterum.
- 21 Non dimisit quemquam calumniari eos, sed increpavit pro eis reges.
- 22 Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari.
- 23 Cantate Domino omnis terra ; annuntiate ex die in diem salutare ejus :
- 24 narrate in gentibus gloriam ejus ; in cunctis populis mirabilia ejus.
- 25 Quia magnus Dominus, et laudabilis nimis, et horribilis super omnes deos.
- 26 Omnes enim dii populorum idola : Dominus autem cælos fecit.
- 27 Confessio et magnificentia coram eo : fortitudo et gaudium in loco ejus.
- 28 Afferte Domino, familiæ populorum : afferte Domino gloriam et imperium.
- 29 Date Domino gloriam ; nomini ejus levate sacrificium, et venite in conspectu ejus : et adorate Dominum in decore sancto.
- 30 Commoveatur a facie ejus omnis terra : ipse enim fundavit orbem immobilem.
- 31 Lætentur cæli, et exultet terra, et dicant in nationibus : Dominus regnavit.
- 32 Tonet mare et plenitudo ejus ; exultent agri, et omnia quæ in eis sunt.
- 33 Tunc laudabunt ligna saltus coram Domino : quia venit judicare terram.
- 34 Confitemini Domino, quoniam bonus : quoniam in æternum misericordia ejus.
- 35 Et dicite : Salva nos, Deus salvator noster, et congrega nos, et erue de gentibus : ut confiteamur nomini sancto tuo, et exultemus in carminibus tuis.
- 36 Benedictus Dominus Deus Israël, ab æterno usque in æternum. Et dicat omnis populo : Amen, et hymnum Domino.
- 37 Reliquit itaque ibi coram arca fderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas.
- 38 Porro Obededom, et fratres ejus sexaginta octo : et Obededom filium Idithun, et Hosa, constituit janitores ;
- 39 Sadoc autem sacerdotem, et fratres ejus sacerdotes, coram tabernaculo Domini in excelso quod erat in Gabaon,
- 40 ut offerrent holocausta Domino super altare holocautomatis jugiter, mane et vespere, juxta omnia quæ scripta sunt in lege Domini, quam præcepit Israëli.
- 41 Et post eum Heman, et Idithun, et reliquos electos, unumquemque vocabulo suo ad confitendum Domino, quoniam in æternum misericordia ejus.
- 42 Heman quoque et Idithun canentes tuba, et quatientes cymbala et omnia musicorum organa ad canendum Deo : filios autem Idithun fecit esse portarios.
- 43 Reversusque est omnis populus in domum suam : et David, ut benediceret etiam domui suæ.