Caput XEpistola B. Pauli Apostoli ad Corinthios Prima
- 1Nolo enim vos ignorare fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt,
- 2 et omnes in Moyse baptizati sunt in nube, et in mari :
- 3 et omnes eamdem escam spiritalem manducaverunt,
- 4 et omnes eumdem potum spiritalem biberunt (bibebant autem de spiritali, consequente eos, petra : petra autem erat Christus) :
- 5 sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo : nam prostrati sunt in deserto.
- 6 Hæc autem in figura facta sunt nostri, ut non simus concupiscentes malorum, sicut et illi concupierunt.
- 7 Neque idololatræ efficiamini, sicut quidam ex ipsis : quemadmodum scriptum est : Sedit populus manducare, et bibere, et surrexerunt ludere.
- 8 Neque fornicemur, sicut quidam ex ipsis fornicati sunt, et ceciderunt una die viginti tria millia.
- 9 Neque tentemus Christum, sicut quidam eorum tentaverunt, et a serpentibus perierunt.
- 10 Neque murmuraveritis, sicut quidam eorum murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.
- 11 Hæc autem omnia in figura contingebant illis : scripta sunt autem ad correptionem nostram, in quos fines sæculorum devenerunt.
- 12 Itaque qui se existimat stare, videat ne cadat.
- 13 Tentatio vos non apprehendat nisi humana : fidelis autem Deus est, qui non patietur vos tentari supra id quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum ut possitis sustinere.
- 14 Propter quod, carissimi mihi, fugite ab idolorum cultura :
- 15 ut prudentibus loquor, vos ipsi judicate quod dico.
- 16 Calix benedictionis, cui benedicimus, nonne communicatio sanguinis Christi est ? et panis quem frangimus, nonne participatio corporis Domini est ?
- 17 Quoniam unus panis, unum corpus multi sumus, omnes qui de uno pane participamus.
- 18 Videte Israël secundum carnem : nonne qui edunt hostias, participes sunt altaris ?
- 19 Quid ergo ? dico quod idolis immolatum sit aliquid ? aut quod idolum, sit aliquid ?
- 20 Sed quæ immolant gentes, dæmoniis immolant, et non Deo. Nolo autem vos socios fieri dæmoniorum :
- 21 non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum ; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
- 22 An æmulamur Dominum ? numquid fortiores illo sumus ? Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.
- 23 Omnia mihi licent, sed non omnia ædificat.
- 24 Nemo quod suum est quærat, sed quod alterius.
- 25 Omne quod in macello venit, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
- 26 Domini est terra, et plenitudo ejus.
- 27 Si quis vocat vos infidelium, et vultis ire : omne quod vobis apponitur, manducate, nihil interrogantes propter conscientiam.
- 28 Si quis autem dixerit : Hoc immolatum est idolis : nolite manducare propter illum qui indicavit, et propter conscientiam :
- 29 conscientiam autem dico non tuam, sed alterius. Ut quid enim libertas mea judicatur ab aliena conscientia ?
- 30 Si ego cum gratia participo, quid blasphemor pro eo quod gratias ago ?
- 31 Sive ergo manducatis, sive bibitis, sive aliud quid facitis : omnia in gloriam Dei facite.
- 32 Sine offensione estote Judæis, et gentibus, et ecclesiæ Dei :
- 33 sicut et ego per omnia omnibus placeo, non quærens quod mihi utile est, sed quod multis : ut salvi fiant.